Lingua balbus, hebes ingenio,
Viris doctis sermonem facio.
Sed quod loquor, qui loqui nescio,
Necessitas est, non presumpcio.
5
Nulli vestrum reor ambiguum,
Viris bonis hoc esse congruum,
Vt subportet magnus exiguum,
Egrum sanus et prudens fatuum.
Ne sim reus et dignus odio,
10
Si lucernam ponam sub modio,
Quod de rebus humanis sentio,
Pia loqui iubet intentio.
Brevem vero sermonem facio,
Ne vos gravet longa narracio,
15
Ne dormitet lector pre tedio
Et "Tu autem" dicat in medio.
Ad eternam beatitudinem
Lapsum deus revocans hominem
Verbum suum, suam imaginem
20
Misit ad nos per matrem virginem.
Est unita deitas homini,
Servo suo persona domini,
Morti vita, splendor caligini,
Miseria beatitudini.
25
Scimus ista potentialiter
Magis facta quam naturaliter;
Scrutantibus spiritualiter
Scire licet quare, non qualiter.
Arte mira, miro consilio
30
Querens ovem bonus opilio
Vagantibus in hoc exilio
Locutus est nobis in filio.
Sanctum sue mentis consilium
Patefecit mundo per filium,
35
Vt reiecto cultu sculptilium
Deum nosset error gentilium.
Poetarum seductos fabulis
Veritatis instruxit regulis;
Signis multis atque miraculis
40
Fidem veram dedit incredulis.
Obmutescant humana somnia;
Nil occultum, iam patent omnia;
Revelavit fata latentia
Non sapiens, sed sapientia.
45
Conticescat falsa temeritas,
Vbi palam loquitur veritas.
Quod divina probat auctoritas,
Non improbet humana falsitas.
Huius mundi preterit orbita;
50
Stricta ducit ad vitam semita.
Qui scrutatur renum abscondita,
Trutinabit hominum merita.
Iudex iustus, inspector cordium
Nos ad suum trahit iudicium
55
Redditurus ad pondus proprium
Bona bonis, malis contrarium.
In hac vita misere vivitur,
Vanitas est omne, quod cernitur.
Heri natus hodie moritur,
60
Finem habet omne, quod oritur.
Sed qui dedit ad tempus vivere,
Vitam brevem potest producere;
Vitam potest de morte facere,
Qui mortuos iubet resurgere.
65
Nos ad regna vocat celestia,
Vbi prorsus nulla miseria,
Sed voluptas et vera gaudia,
Cum sit deus omnibus omnia.
Puniamus virtute vicium,
70
Cuius caret fine supplicium.
Terreat nos ignis incendium,
Fetor, fletus et stridor dentium.
Sciens deus nos esse teneros
Et gehenne dolores asperos
75
Pia voce revocat miseros
Ovem suam ponens in humeros.
O pietas inestimabilis!
Omnipotens incorruptibilis,
Creature misertus mobilis
80
Est pro nobis factus passibilis.
Est elapas passus et verbera,
Ludicrorum diversa genera,
Sputa, spinas et preter cetera
Crucis morte dampnatus aspera.
85
Cum creator in cruce patitur,
Ferreus est, qui non compatitur;
Cum salvator lancea pungitur,
Saxeus est, qui non compungitur.
Compungamur intus in anima
90
Iram dei placantes lacrima.
Dies ire, dies novissima
Cito venit, nimis est proxima.
Ecce redit districtus arbiter,
Qui passus est misericorditer.
95
Redit quidem, sed iam minaciter;
Coactus est, non potest aliter.
Mundus totus commotus acriter
Vindicabit auctorem graviter,
Et torquebit reos perhenniter
100
Quamvis iuste, tamen crudeliter.
Vos iudicis estis discipuli,
In scriptura divina seduli,
Christiani lucerne populi,
Contemptores presentis seculi.
105
Vos non estis virgines fatue,
Vestre non sunt lampades vacue,
Vasa vestra manant assidue
Caritatis oleo mutue.
Vos pascitis gregem dominicum
110
Erogantes divinum triticum
Quibusdam plus, quibusdam modicum,
Prout quemque scitis famelicum.
Decus estis ecclesiasticum;
Cum venerit iudex in publicum,
115
Vt puniat omne maleficum,
Sedebitis in thronis iudicum.
Verumtamen in mundi fluctibus,
Vbi nemo mundus in sordibus,
Que dicitis in vestris cordibus
120
Compungendum est in cubilibus.
Insistite piis operibus
Bene vestris utentes opibus.
Nam deo dat, qui dat inopibus:
Ipse deus est in pauperibus.
125
Vt divina testatur pagina,
Opes multe sunt iusto sarcina;
Summa virtus est elemosina,
Dici debet virtutum domina.
Hanc commendo vobis pre ceteris;
130
Abscondatur in sinu pauperis.
Crede michi: si quid deliqueris,
Per hanc deum placare poteris.
Hanc commendo vobis precipue,
Hec est via vite perpetue;
135
Quod salvator ostendens congrue
Dixit: "omni petenti tribue."
Scitis ista neque vos doceo,
Sed quod scitis, facere moneo.
Pro me loqui iam tandem debeo;
140
Non sum puer, etatem habeo.
Vitam meam vobis enucleo,
Paupertatem meam non taceo.
Sic sum pauper et sic indigeo,
Quod tam siti quam fame pereo.
145
Non sum nequam, nullum decipio,
Vno tantum laboro vicio;
Nam libenter semper accipio
Et plus michi quam fratri cupio.
Si vendatur propter denarium
150
Indumentum, quod porto, varium,
Grande michi fiet obprobrium;
Malo diu pati ieiunium.
Largissimus largorum omnium
Presul dedit hoc michi pallium
155
Magis habens in celis premium
Quam Martinus, qui dedit medium.
Nunc est opus, ut vestra copia
Sublevetur vatis inopia;
Dent nobiles dona nobilia:
160
Aurum, vestes et his similia.
Ne pauperi sit excusacio,
Det quadrantem gazofilacio;
Hec vidue fuit oblacio,
Quam divina commendat racio.
165
Viri digni fama perpetua,
Prece vestra complector genua:
Ne recedam hinc manu vacua,
Fiat pro me collecta mutua.
Mea vobis patet intentio.
170
Vos gravari sermone sentio;
Vnde finem sermonis facio,
Quem sic finit brevis oracio:
Prestet vobis creator Eloy
Caritatis lechitum olei,
175
Spei vinum, frumentum fidei
Et post mortem ad vitam provehi,
Nobis autem mundo fruentibus,
Vinum bonum sepe bibentibus,
Sine vino deficientibus
180
Nummos multos pro largis sumptibus!